- PENNA Fidelis
- PENNA Fidelislocus Castellae veteris ubi Concilium A. C. 1302, Vulgo Penna-Fiel. Hinc nomen Familiae in Hispania illustris, quae stirpis Gironiae et Pacheco ramus est. Cum enim ex familia Acunniorum seu Acugniarum (de Cunnas) Martinus Vasquezius, in primo coniugio, Teresiam Gironam uxorem habuisset, Alfonsus filius ex ca genitus, a matre Gironis assumptô nomine, primo suo filio Iohanni (ex Maria Pacheca) Pacheci nomen imposuit, alteri Petro Gironis: a quorum isto descendunt Comites de Urenna, Ducum dein Ossunae et Marchionum de Pennafiel genitores. Ille enim, Magnus Magister Ordin. Calatravae (defunctus A. C. 1466.) ex Isabella de las Casas Seviliensi, Iohannem suscepit Tellem I. Comitem Urennae; qui iunctâ sibi Leonorâ Velasco (Petri Fernandi Castellae Connestab. filiâ) Iohannem Tellem II. genuit. qui decessit A. C. 1558. Pater, ex Maria dela Cueva (Franc. Fernandi Ducis Albuquercii filia) Petri Gironis Ducis Ossunae: quô et Leonorâ Annâ Guzmanâ (filiâ Iohannis Alfonsi Guzmanni Ducis Methymnae Sidoniae) natus Iohannes Telles Giron Marchio de Pennafiel Dux Ossunae, iunxit sibi Annam Mariam Velascam (filiam Inici Fernandini Velasci Connestabil. Castellae) atque ex ea filium genuit Petrum Gironem Ducem Ossunae: cui, ex Catharina Henricia de Ribera, nati sunt, Iohannes Telles Giron Dux Ossunae, Marchio de Pennafiel, maritus Isabellae, Christophorô Gomesiô de Sando val et Roxas Duce de Uzeda, genitae, et nominis Gironii caput etc. Phil. Iac. Spenerus Theatr. Europ. Part. I. p. 70.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.